monumenta.ch > Boethius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 4, p1, 15
Communiter quidem eam differentiam sumens quae quodlibet accidens monstraret, quae in quadam alteritate consistit, ut si Plato a Socrate differat quod ille sedeat hic ambulet, vel quod ille senex, hic vero sit iuvenis; a seipso etiam sane aliquis differre potest, ut si nunc quidem faciat aliquid cum ante quieverit, vel si nunc adolescens iam factus sit, cum prius tenera vixisset infantia.