monumenta.ch > Boethius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 4, p1, 9
Addita enim sensibilis qualitas animato, animal facit: eidem detracta facit inanimatum atque insensibile, quae virgulta sunt; igitur homo atque arbor genere differunt: utraque enim sub animalis genere poni non possunt, nam differentia sensibili secundum genus discrepant, quae unius ex propositis tantum genus, id est hominis informat, ut dictum est.