monumenta.ch > Boethius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 3, p0, 4
Huic respondendum est quaestioni, quoniam omnia quaecunque ad aliquid praedicantur, substantiam semper ex oppositis sumunt; ut igitur non potest esse pater nisi filius sit, nec filius nisi praecedat pater, alteriusque nomen pendet ex altero, ita etiam in genere ac specie videre licet, species quippe nisi generis non est, rursusque genus esse non potest nisi referatur ad speciem: nec vero substantiae quaedam aut res absolutae esse putandae sunt genus ac species, ut superius quoque dictum est, sed quidquid illud est quod in naturae proprietate consistat, id tunc genus fit ac species, cum vel ad inferiora vel ad superiora refertur.