monumenta.ch > Boethius > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 2, p1, 13
Dico autem Romuli et multitudinis rursus habitudine habentium aliquo modo ad invicem cognationem, eam scilicet quae ab illo est, id est Romulo, secundum divisionem ab aliis generibus dictum, scilicet multitudinis; haec enim multitudo aliquo modo ad unum et ad se invicem habens cognationem genus dicta est, ut ab aliis discerneretur, ut Romanorum genus ab Atheniensium genere caeterorumque separaretur, ut sit integer verborum ordo: genus enim dicitur et collectio aliquorum ad unum se quodammodo habentium, et collectio ad se invicem, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine: dico autem Romuli et multitudinis secundum divisionem ab aliis generibus dictum, scilicet hominum habentium aliquo modo ad invicem eam quae est ab illo, id est Romulo, cognationem.