monumenta.ch > Boethius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 1, 29
Unum quidem, ut rerum naturas inquisitionis certa ratione cognoscat; alterum vero, ut ad scientiam prius veniat quod post gravitas moralis exerceat, quibus inquirendis permulta esse necesse est, quae vestigantem animum a recti itineris non minimum progressione deducant, ut in multis evenit Epicuro, qui atomis mundum constare putat, et honestum corporis voluptate metitur.