monumenta.ch > Boethius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De syllogismo hypothetico, 2, 15
Haec enim propositio, idem si non est a, est c, in talibus tantum evenit, in quibus alterum eorum esse necesse sit; quod si est c, non erit a, si non est a, nihil ad b, veluti si est insensibile, non erit animal, at si non sit animal, nihil animatum vel esse vel non esse necesse erit.