monumenta.ch > Boethius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De syllogismo hypothetico, 2, 12
Sit igitur primus modus secundae figurae hic ex prima veniens propositione, si est a, est b, si autem non est a, est c; dico quoniam si non est b, est c, quoniam enim si est a est b, secundum ordinem consequentiae si non est b, non erit a; atqui si non esset a, esset c, si igitur non sit b, erit c; quod si idem b esse ponatur, nihil evenit necessarium.