monumenta.ch > Boethius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De syllogismo hypothetico, 1, 18
Rursus praedicativa simplex est propositio, conditionalis vero esse non poterit, nisi ex praedicativi propositionibus coniungatur, ut cum dicimus: si dies est, lux est; dies est, atque lux est, duae sunt propositiones praedicativae, id est simplices; ad hoc illud est, quo maxime declaratur utrorumque proprietas, quod praedicativa quidem propositio habet unum subiectum terminum, alterum praedicatum.