monumenta.ch > Boethius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, 5, 2
Sed quia nunc Ciceronis Topica sumpsimus exponenda, atque in his aliquorum M. Tullius modorum meminit, dicendum mihi breviter existimo de his septem conditionalibus syllogismis, quae eorum natura sit, propositionumque contextio, ut cum haec ad scientiam rite praelibata pervenerint, Tulliana facilius noscantur exempla.