monumenta.ch > Boethius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, 3, 34
Nam si id de quo quaeritur, eiusque affecta perpendas, ea quae perhibentur affecta, extra id de quo ambigitur, posita esse consideres, nihil enim eorum quae sunt ad aliquid, ex se ipso esse potest, sed est semper ex altero: ut enim in praedicamentis ostenditur, omnia quae ad aliquid dicuntur, opposita sunt, non tamen ita disiuncta sunt ut omnino sint distributa, sed quoniam relativa praedicatione iunguntur, necesse est aliquo modo in ipso sint ad quod videntur affecta.