monumenta.ch > Boethius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De differentiis topicis, 3, p0, 6
Nam cum M. Tullius omnem logicam facultatem, quam rationem diligentem disserendi dixit, duas habere partes proposuerit, unam inveniendi, alteram iudicandi; cumque locos diffinierit esse argumenti sedes a quibus scilicet argumenta promuntur, argumentum etiam rationem quae rei dubiae faciat fidem, divisionem locorum omnium hoc modo fecit.