monumenta.ch > Boethius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De differentiis topicis, 3, p0, 2
Nam quia singulas res non una, sed plures saepe differentiae comprehendunt, necesse est, ut secundum differentiarum varietatem fiat diversitas etiam divisionum, ut et numeri nunc eas colligimus differentias, quod alii pares, alii impares, nunc vero quod alii primi atque incompositi, alii secundi atque compositi.