monumenta.ch > Boethius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De differentiis topicis, 2, 3
Mihi autem necessarium videtur quod, nisi sit praecognitum, ad ulteriora discentis animus pervenire non possit, hi quoque qui nunc omnem primi voluminis disputationem superfluam putant, si cuncta perlegant, contextionemque operis mente ac ratione collustrent, desinent profecto iudicare superfluum, quod necessario viderint in parte operis collocatum.