monumenta.ch > Boethius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De differentiis topicis, 1, 7
Atque in his illud ad perfectionem speculationis est astruendum, ut quibus utraque modis divisio differat, quibusque conveniat explicetur, quoque modo altera alteram vicissim possit includere; et nunc quidem non in singulis immorabimur, sed de tota divisione communiter disseremus, locorum tantum ex quibus argumenta nascuntur diffinitiones, exempla differentiasque colligentes.