monumenta.ch > Boethius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 5, 1 1, 8
tum illa: morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: si quidem, inquit, aliquis eventum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus vocem esse decerno. quis enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest?