monumenta.ch > Boethius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, 1, 9
Si quis autem praedicet, non homo albus est, idem quoque constituit ex infinito subiecto indefinitam affirmationem. Rursus si quis dicat, omnis homo non iustus est, haec consentit ei quae dicit, nullus homo iustus est. Quod si idem non ad universalem determinationem ponatur, ut dicatur, non omnis homo iustus est, non iam universalis affirmatio infinitae praedicationis consentiens universali simplici negationi fit, sed potius particularis negatio simplex. Videsne igitur quam multas faciat differentias negativa particula diversae nominum praedicationi coniuncta? Sed quanquam haec ita sint, potest tamen alio modo eadem, diversis in locis posita, eamdem vim significationemque servare.