monumenta.ch > Boethius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, 1, 10
Illae vero quae plus ad alteram partem vergunt huiusmodi sunt, ut si quis dicat hominem in senectute canescere, hominem in senectute non canescere, fit quidem frequentius ut canescat, non tamen interclusum est, ut non canescat. Praedicativarum autem propositionum natura ex rerum veritate et falsitate colligitur. Quemadmodum res sese habent, ita sese propositiones habebunt, quae res significant. Nam si in se res ullam retinent necessitatem, propositiones quoque necessariae sunt, sin vero tantum inesse significent, ut si quis dicat, homo ambulat, homini ambulationem inesse monstravit, praeter aliquam necessitatem sunt, tantum inesse significantes omni vacuae necessitate.