monumenta.ch > Boethius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, 1, 9
Aliae vero sunt quae a natura necessitatis recedunt, et quaedam tantum contingentia significant. Sed haec aut aequaliter se ad affirmationem negationemque habentia sunt, aut ad unum vergentia frequentius. Aequaliter quidem se habent, ut si quis dicat me hodie esse lavandum, hodie me non esse lavandum, Nihil enim vel negatio magis vel affirmatio fiet, utraeque enim aequaliter necessariae non sunt.