monumenta.ch > Boethius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, 1, 7
Omnis enim multitudo, horum alterum retinet in natura. Quocirca et in his si quis dicat astra paria sunt, aliusque respondeat, astra paria non sunt; vel si quis dicat, astra imparia sunt, aliusque respondeat, astra imparia non sunt, unus horum verum ex necessitate proponit, et quanquam id quod quilibet horum verum dixerit, nobis ignotum est, necesse est tamen immutabiliter esse quod dicitur, atque hae quidem sunt immutabiliter necessariae propositiones.