monumenta.ch > Boethius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, 1, 6
Necessarias autem propositiones vocamus in quibus id quod dicitur, aut fuisse, aut esse, aut certe necesse est evenire, et haec quidem quae sempiterna significant, sempiternae necessitatis sunt. Nam etiam si in his non sit manifesta veritatis natura, nihil tamen prohibet fixam esse necessitatis in natura constantiam, ut si nobis ignotum est utrum paria sint astra, an imparia, non tamen idcirco poterit evenire ut nec paria, nec imparia videantur, sed sine ulla dubitatione aut paria sunt, aut imparia.