monumenta.ch > Boethius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, 1, 5
Harum autem quaedam sunt quae cum sempiterna significent, sicut hae res quas significant semper sunt, et nunquam a propria natura discedunt, ita quoque ipsae propositiones immutabili significatione sunt, ut si quis dicat, Deus est, Deus immortalis est. Hae namque propositiones sicut de immortalibus dicuntur, ita quoque sempiternam habent et necessariam significationem, nec hoc in unius temporis natura perspicitur, sed in omnium. Nam cum dicimus, Deus immortalis est, vel immortalis fuit, vel immortalis erit, a propria significationis necessitate nil discrepat.