monumenta.ch > Boethius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, 1, 3
Quare prius quaedam pauca dicenda sunt, quatenus ea de quibus postea tractaturi sumus, haec ipsa legentibus non videantur ignota. Categoricas propositiones Graeci vocant quae sine aliqua conditione propositionis promuntur, ut est, dies est, sol est, homo est, homo iustus est, sol calet, et caetera quae sine alicuius conditionis nodo atque ligamine proponuntur.