monumenta.ch > Boethius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 4, 1, 5
Secundum quantitatem vero, quod haec quidem plura complectitur, illa vero pauca, secundum quam differentiam hae propositiones, quae dicuntur, homo ambulat, et rursus, non homo ambulat, a se differunt, aut secundum quantitatem, aut secundum qualitatem. Nam quod dico, homo ambulat, qualitatem quamdam substantiae, id est hominem ambulare designat, et rem definitam atque substantiam, quae unam speciem ambulabilem esse pronuntiat. Quod autem dico, non homo ambulat, hominem quidem rem definitam tollo, innumerabilia vero significo, quare illa quidem quae dicit, homo ambulat secundum qualitatem, quae vero non homo ambulat videbitur secundum quantitatem potius discrepare. An certe illud magis est verius, ut quod dico, homo ambulat, homo simplex nomen quasi affirmationi est proximum, quod vero dico, non homo ambulat, non homo infinitum nomen negationi videtur esse consimile. Sed affirmatio et negatio secundum qualitatem differunt.