monumenta.ch > Boethius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 4, 1, 4
Primo enim volumine dictum est nomen esse, ut homo; infinitum nomen vero, ut non homo. Praedicativae autem et categoricae propositiones sunt quae duobus tantum simplicibus terminis constant. Hae, sive cum finito nomine sunt, ut est, homo ambulat, sive cum nomine infinito, ut est, non homo ambulat. Harum igitur propositionum categoricarum atque simplicium tradere numerum contendit, quaecunque fiunt adiectione nominis infiniti. Sed quoniam propositiones omnes aut secundum qualitatem differunt, aut secundum quantitatem. Secundum qualitatem quod haec quidem affirmativa est, illa vero negativa.