monumenta.ch > Boethius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 4, 1, 2
Sed danda et prolixitati venia, et operis longitudo libri obscuritate pensanda est. Sunt tamen gradus apud nos satisfacientes lectoris et diligentiae et studio, cupientis facillime magna cognoscere. Huius enim libri post has geminas commentationes quoddam breviarium faciemus, ita ut in quibusdam et fere in omnibus Aristotelis ipsius verbis utamur, tantum quod ille brevitate dixit obscure, nos aliquibus additis dulciorem seriem adiectione faciamus, ut quasi inter textus brevitatem, commentationisque diffusionem, medius ingrediatur stylus, diffuse dicta colligens, et angustissime scripta diffundens, atque haec posterius.