monumenta.ch > Boethius > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, 1, 19
Patet ergo ut contradictiones quidem aliis contradictionibus consentiant. Qua in re illud quoque manifestum est, quod affirmationes negationibus, negationes vero affirmationibus consentiant. Sensus ergo totus talis. Sermonum vero ratio haec est. Impossibile, inquit, et non impossibile, scilicet quae est contradictio duas contradictiones, id est illud quod est contingens et possibile et non contingens et non possibile, sequitur quidem contradictorie.