monumenta.ch > Boethius > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, 1, 13
Idem quoque et de contingenti dicendum est. Affirmationem namque contingentis sequitur negatio impossibilitatis. Negationem vero contingentis sequitur affirmatio impossibilitatis. Omnino enim quidquid de possibilitate proponitur, idem de contingentibus iudicatur. Disponantur ergo hoc modo: primum affirmatio impossibilis, contra eam negatio impossibilis.