monumenta.ch > Boethius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, 1, 12
Quocirca et non contingens quoque impossibile aliquid esse denuntiat. Fit ergo ut affirmatio impossibilitatis contradictionem possibilitatis sequatur. Sed non ut affirmatio affirmationem, nec ut negatio negationem sed conversim, id est ut affirmatio negationi, negatio vero affirmationi consentiat. Affirmationem namque quae est possibile esse, sequitur negatio impossibilitatis quae dicit non impossibile esse, negationem vero possibilitatis quae est non possibile esse sequitur impossibilitatis affirmatio quae proponit impossibile esse.