monumenta.ch > Boethius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, 1, 10
Erit ergo quod possibile est impossibile, quod fieri potest. Quod si impossibilitas possibilitatem non sequitur, non impossibile esse sequitur possibilitatem. At vero negationem possibilitatis sequitur affirmatio impossibilitatis. Nam quod non possibile est, impossibile est. Eamdem enim vim obtinet negatio in propositionibus quam et privatio. Et de contingenti hoc modo.