monumenta.ch > Boethius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, 1, 9
Huius vero negationem non impossibile esse. Rursus affirmationem possibilem eam quae dicit possibile esse, huius negationem quae proponit non possibile esse. Sequitur ergo affirmationem possibilem negatio impossibilis. Nam quod possibile est, idem est non impossibile. Alioquin si ea quae dicit, non impossibile esse non sequitur possibilitatem, sequitur eius affirmatio, id est impossibile esse.