monumenta.ch > Boethius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, 1, 3
Quod si quis ad prioris editionis duos libros lector accesserit, sumpsisse sibi ad scientiam quiddam fortasse videbitur. Sed cum postremo hanc secundam cognoverit editionem, quam multa in prima ignoraret agnoscit, nec homines a legendo longum opus labore deterreat, cum nos non impedierit ad scribendum. Sed ne ipsum quoque prooemium tendi longius videatur, ad Aristotelis seriem, et ad ea quae de consequentia propositionum diligenter exsequitur, revertamur. Ea quae communiter universaliterque de propositionibus, et de earum ad se invicem consequentiis speculanda fuerant, in superiori ipsarum propositionum descriptione disposuit.