monumenta.ch > Boethius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, 1, 2
Quibus responsum velim non hoc tam mendaciter esse sensuros, si prioris commenti perlegerint brevitatem, nam neque brevius explicari potuit angustissimorum obscuritas impedita sermonum, et quam multa ad plenam huius libri intelligentiam desint, agnoscent. Quid autem utrumque opus legentibus utilitatis exhibeat, hinc facillime mihi videtur posse perpendi, quod cum hanc secundam editionem in manus quisquam primum sumpserit, ipsarum rerum spatiosa varietate confunditur, ut qui in maioribus mentem intendere nequit, editionis primae brevitatem simplicitatemque desideret.