monumenta.ch > Boethius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 2, 1, 4
His peractis non equidem contempserim Aristotelis Platonisque sententias, in unam quodammodo revocare concordiam, et in his eos non ut plerique dissentire in omnibus, sed in plerisque quae sunt in philosophia maxime consentire demonstrem, haec si vita otiumque supererit, cum multa operis huius utilitate, nec non etiam laude contenderim, qua in re faveant oportet, quos nulla coquit invidia. Sed nunc ad proposita revertamur. Aristoteles namque inchoans librum, prius nomen diffiniendum esse proposuit; post verbum, hinc negationem, post hanc affirmationem, consequenter enuntiationem, orationem vero postremam. Sed nunc cum de nomine et verbo dixerit, converso ordine, quod ultimum proposuit, nunc exsequitur primum, de oratione namque disputat, quam postremam in operis dispositione proposuit, ait enim: