monumenta.ch > Boethius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, 1, 10
Quare convertitur, ut quidquid sit interpretatio, illud significet. Et quidquid significat, interpretationis vocabulo nuncupetur. Unde etiam ipse quoque Aristoteles in libris quos de Arte poetica scripsit, locutionis partes esse syllabas et coniunctiones etiam tradidit, quarum syllabae, in eo quod sunt syllabae, nihil omnino significant. Coniunctiones vero consignificare quidem possunt, per se vero nihil designant.