monumenta.ch > Boethius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, 1, 7
Ut igitur sit locutio, voce opus est, id est eo sono quem percutit lingua, et ut vox ipsa sit per linguam determinata in eum sonum qui inscribi litteris possit, similiter opus est eo sono quem percutit lingua. Sed ut haec locutio significativa sit, illud quoque addi oportet ut sit aliqua significandi imaginatio, per quam id quod in voce vel in locutione est proferatur.