monumenta.ch > Boethius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, 1, 6
Cuius locutionis partes sunt litterae, quae cum coniunctae fuerint, unam efficiunt vocem coniunctam compositamque, quae locutio praedicatur. Sive autem aliquid quaecunque vox significet, ut est hic sermo, homo, sive omnino nihil, sive positum alicui nomen significare possit, ut est blictiri; haec enim vox cum per se nihil significet, posita tamen ut alicui nomen sit, significabit, sive per se quidem nihil significet, cum aliis vero iuncta designet, ut sunt coniunctiones, haec omnia locutiones vocantur, ut sit propria locutionis forma vox composita quae litteris describatur.