monumenta.ch > Boethius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, 1, 5
Quare quoniam flatus noster ita sese habet, ut si ita percutiatur atque formetur, ut eum lingua percutiat, vox sit. Si eum lingua ita percutiat, ut terminato quodam et circumscripto sono vox exeat, locutio fit quae Graece dicitur λέξις. Locutio enim est articulata vox, neque enim hunc sermonem, id est λέξιν, dictionem dicemus, idcirco quod φάσιν dictionem interpretamur, λέξιν, locutionem.