monumenta.ch > Boethius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, 1, 2
Albinus quoque de eisdem rebus scripsisse perhibetur, cuius ego geometricos quidem libros editos scio, de dialectica vero diu multumque quaesitos reperire non valui. Sive igitur ille omnino tacuit, nos praetermissa dicemus, sive aliquid scripsit, nos quoque docti viri imitati studium in eadem laude versabimur. Sed quanquam multa sint Aristotelis quae subtilissima philosophiae arte celata sunt, hic tamen ante omnia liber nimis et acumine sententiarum, et verborum brevitate constrictus est.