monumenta.ch > Boethius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De Arithmetica, 1, 1, 3
Haec igitur (quoniam ut dictum est, natura immutabilem substantiam vimque sortita sunt) vere proprieque esse dicuntur. Horum igitur, id est, quae sunt proprie, quaeque suo nomine essentiae nominantur, scientiam, sapientia profitetur. Essentiae autem geminae partes sunt, una continua, et suis partibus iuncta, nec ullis finibus distributa, ut est arbor, lapis, et omnia mundi huius corpora, quae proprie magnitudines appellantur.