monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Natura Rerum, 4, 2
Ignis quoque materialiter accensus, continuo naturalem sui sedem super aera quaerit, sed ne illuc proveniat, in mollem aerem, cuius circumfusione deprimitur, evanescit. Quae tamen quadam naturae propinquitate sibimet ita commiscentur, ut terra quidem arida et frigida frigidae aquae, aqua vero frigida et humida humido aeri, porro aer humidus et calidus calido igni, ignis quoque calidus et aridus terrae societur aridae.