monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Natura Rerum, 1, 1
Operatio divina, quae saecula creavit et gubernat, quadriformi ratione distinguitur: primo, quod haec in Verbi Dei dispensatione non facta, sed aeterna sunt: qui nos, apostolo teste, ante tempora saecularia praedestinavit in regnum; secundo, quod in materia informi pariter elementa mundi facta sint, ubi qui vivit in aeternum creavit omnia simul; tertio, quod eadem materies, secundum causas simul creatas non iam simul, sed distinctione sex primorum dierum in coelestem terrestremque creaturam formatur; quarto, quod ex eiusdem creaturae seminibus et primordialibus causis totius saeculi tempus naturali cursu peragitur, ubi Pater usque nunc operatur et Filius, ubi etiam corvos pascit, et lilia vestit Deus.