monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 71, 9
Vel de resurrectionis Christi mysterio prophetabant, quae merito singularis et magna vocatur octava, quia omnis labentis saeculi dies octava ita est post septimum Sabbati octava, ut ipsa sit etiam prima septimanae sequentis. Quomodo autem prima totius saeculi dies ita fuit prima, ut non haberet aliquos VII praecedentes quibus esset octava, et ideo singulariter prima est, ita singulariter non solum magna, sed et octava est dies futurae resurrectionis, quia sic post septimam Sabbati proximi ventura est octava, ut non aliquos habeat dies sequentes, quibus possit fieri prima, sed ipsa una maneat coelesti luce perennis Unde bene propheta visionem huius diei sitiens, unam eam vocat dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia.