monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 71, 7
Vesperam quippe sabbati, quo Dominus in sepulcro quievit, non in noctem tenebrescere, sed lucescere dicit in una Sabbati, quia videlicet idem eius sepulcrum non corruptione suscepti corporis attaminandum, sed, sicut Isaias ait: Et erit sepulcrum eius gloriosum, cito resurrectionis erat virtute sublimandum, quia nostrarum quoque requies post exuta corpora animarum non aliquibus angorum est obscuranda tenebris, sed solis verae et perpetuae lucis suscipienda et accumulanda in fine muneribus.