monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 71, 6
Quae beatissima paradisi requies, quia non alium finem quam glorificae resurrectionis habet initium, hoc significare volens evangelista Matthaeus, cum Dominum sexta feria passum, et sabbato sepultum esse scripsisset, dicturus de resurretione, sic incipit: Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.