monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 70, 6
Coelum quippe novum, et terram novam, non autem et mare novum uspiam legimus futurum. Nam et typice potest intelligi quod dictum est, et mare iam non est, quia iam tunc non erit hoc saeculum vita mortalium, turbulentum, quod saepissime in Scripturis maris nomine figuratur. Ubi autem ipsum extremi et universalis iudicii sit discrimen habendum, inter multos saepe quaeritur.