monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 70, 5
Cum autem, peracto iudicio, fuerit coelum novum, et terra nova, id est, non alia pro aliis, sed haec ipsa per ignem innovata, et quasi quadam resurrectionis virtute glorificata claruerint, tunc, ut Esaias praedixit, erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum. Quod autem Ioannes in Apocalypsi cum dixisset: Vidi coelum novum, et terram novam, primum enim coelum et prima terra abierunt, adiunxit atque ait: Et mare iam non est, utrum maximo illo ardore siccetur mare, an et ipsum vertatur in melius non facile patet.