monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 70, 1
Adveniet autem dies Domini sicut fur, quia, sicut ipse testatur, nescimus quando veniat Dominus, sero, an media nocte, an galli cantum, an mane, in quo coeli, inquit, magno impetu transient, elementa vero a calore solventur. Qui autem sint coeli qui transient, paulo superius docet idem apostolus Petrus dicens: Coeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quae ille tunc mundus periit.