monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 64, 13
Et ut vegetati diversarum varietate virtutum, earumque foliis veluti amoenae arboris adumbratione velati, tanquam laetae atque fructiferae segetes pullulemus in plenilunio, ut perfectum splendorem fidei et sensus gerentes, a peccati tenebris segregemur. In reversa eadem luce lunari ad coelos, quod a quinta decima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus humiliemur in omnibus, dicentes cum Apostolo singuli: Gratia autem Dei sum id quod sum.