monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 64, 12
Unde et per omnia quae singulis septem scribit hortamenta, hunc versiculum intexere curavit: Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis, quod unicuilibet dixerat, hoc omnibus se dixisse palam probans Ecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum. In nomine quidem paschae, ut de vitiis ad virtutes transitum quotidie faciamus spiritualem. In mense autem Novorum, in quo adulti fructus adventu suo pronunciant veterum cessationem, ut exuentes veterem hominem cum actibus eius, renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem qui, et caetera.