monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 64, 6
A XV autem usque ad novissimam crementum eiusdem suae lucis a terrenis aversum, paulatim ad coelestia revertitur. Quia nimirum eius conversio recte paschalis gaudii mysteria signat, quibus omnem mentis nostrae gloriam a visibilibus avertere deliciis, caducisque favoribus, atque ad solam coelestis gratiae lucem suspendere contemplando docemur.